Quapropter sanctus Hieronymus inter magnos viros Ecclesiae antiquae pleno iure ascitus est, aetate quae appellatur saeculum aureum Patristicae, verus pons factus inter Orientem et Occidentem: est amicus iuventutis Rufini Aquileiensis, occurrit Ambrosio Mediolanensi et habuit frequens epistolare commercium cum Augustino. Itaque, in continua inquisitione quae insignivit eius vitam, magni aestimavit sua studia iuvenilia atque institutionem Romae receptam, eruditionem suam denuo disponens in perfectiorem famulatum Deo et communitati ecclesiali. Hic eventus tribuit vitae eius novam et promptiorem directionem: Verbi Dei famulus fieri, veluti “Scripturae carnis” amator. Hic eventus vitae eius effecit ut ipse decerneret omnino se Christo eiusque Verbo dedicare, vires suas impendens quo divinae Litterae aliis usque magis paterent, suo labore indefatigabili traductoris et explanatoris.
#Scripturae sacrae affectus pro
Nam Hieronymus a iuventute amaverat perspicuam pulchritudinem textuum classicorum Latinorum, prae quibus primo tempore scripta Bibliorum videbantur ei rustica et mendosa, nimis aspera pro expolito eius iudicio litterarum. Et ille, qui residebat: “Mentiris”, ait, “Ciceronianus es, non Christianus”». In quo eventu, qui commutavit penitus eius vitam ac fuit tempus conversionis et mutationis mentis, ipse sensit se in Iudicis conspectum pertrahi: «Interrogatus condicionem Christianum me esse respondi. Itaque illi Domino se commisit quem iugiter quaesiverat et cognoverat in Scripturis, eundem quem febricitans iam convenerat uti Iudicem in quadam visione, forsitan tempore Quadragesimae anni CCCLXXV. Hodie, post mille sescentis annis, eius figura perstat admodum praesens nobis christianis XXI saeculi.ĭie XXX mensis Septembris anno CDXX Hieronymus explevit Bethlehem, in communitate ab eo instituta iuxta Specum Nativitatis, suam terrenam vicissitudinem. Hic amor dividitur, veluti flumen in tot rivulos, in operam eius indefessi studiosi viri, traductoris, exegetae, egregii cognitoris et ferventis vulgatoris Sacrae Scripturae sublimis interpretis textuum biblicorum ardentis atque aliquando impetuosi defensoris christianae veritatis ascetici et severi eremitae, aeque ac periti moderatoris spiritus, sua in magnanimitate ac suavitate. Verba sumpta de memoria liturgica Sancti praebent nobis clavem lectionis necessariam ut cognoscantur, XVI saeculis elapsis ab eius obitu, eius eminens figura in Ecclesiae historia eiusque magnus amor in Christum. Scripturae Sacrae affectus, viva et suavis dilectio Verbi Dei scripti, hereditas est quam sanctus Hieronymus Ecclesiae per suam vitam suaque opera reliquit.